[1] Falso queritur de natura sua genus humanum, quod inbecilla atque aeui breuis forte potius quam uirtute regatur. (2) Nam contra reputando neque maius aliud neque praestabilius inuenias magisque naturae industriam hominum quam uim aut tempus deesse. (3) Sed dux atque imperator uitae mortalium animus est. Qui ubi ad gloriam uirtutis uia grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest. (4) Sin captus prauis cupidinibus ad inertiam et uoluptates corporis pessum datus est, perniciosa lubidine paulisper usus, ubi per socordiam uires tempus ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur: suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. (5) Quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa ac perniciosa petunt, neque regerentur magis quam regerent casus et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent....