1073 Concession in free alms by William de Mandeville, earl of Essex, to Reading Abbey of the land which Alfric son of Croc of Kiddington held in his manor of Streatley [prob. 1175]Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Mandevill(a) comes Essexie concessi et presenti carta confirmavi deo et ecclesie sancte Marie de Rading(ia) et monachis ibidem deo servientibus totam terrain quam tenuit Aluricus filius Croc de Katend(ena) in manerio meo de Stratleia, reddentem .xxvi. solidos et .iiii. d', in perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis suis in bosco et piano, in pratis et pasturis, in viis et semitis, cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis quas Aluricus filius Croc vel aliquis successorum eius unquam melius habuit in manerio meo de Stratl(eia). Tenebunt autem predicti monachi et perpetuo possidebunt prenominatam terram reddentem sibi .xxvi. solidos et .iiii. d' pro omni servitio, libere et quiete et absque omni terreno servitio, salvo tamen servitio domini regis quod eadem terra facere solebat. Cum autem contigerit quod relevari debeat prefata terra, relevabunt earn hii qui earn hereditarie possessuri sunt solvendo .x. solidos predictis monachis de Rading(ia). Si vero forisfecerint, satisfacient pro forisfacto monachis Ra[f41r]ding' sicut dominis suis per iudicium curie ipsorum monachorum. His testibus: Rog(ero) Bigot, Gileberto de Veir, Hugone Talebot, [Willelmo filio Rog(eri), Sawalo de Osevil', Iohanne de Rochell', Waltero cubiculario, Waltero filio Bernardi, et Waltero filio eius, Willelmo capellano de Pangeb(urna), Haimone de Rading(ia)].