[I][1] … quia pertinet ad mores, quod illi vocant, nos earn partem philosophiae de moribus appellare solemus, sed decet augentem linguam Latinam nominare moralem. explicandaque vis est ratioque enuntiationum, quae Graeci vocant; quae de re futura cum aliquid dicunt deque eo quod possit fieri aut non possit, quam vim habeant obscura quaestio est, quam philosophi appellant; totaque est quam rationem disserendi voco. quod autem in aliis libris feci, qui sunt de natura deorum, itemque in iis, quos de divinatione edidi, ut in utramque partem ...